AMBIANUM

AMBIANUM
AMBIANUM
vel AMBIANENSIS civitas Galliae Belgicae praestantissima, Episcopalis sub Archiepiscopo Remensi. S. Firminus, unus antiquissimorum eius praesulum: in Picardiae provincia, sic dicta ab ambientibus aquis, quibus undique circumdatur. Antea vero dictam volunt Samarobrinam, vel potius Sommonobriam, restauratamque ab Antonino Pio, eiusque filio Aureolo, vulgo Amiens. Mentio eius in praeclaro Magnentii nummo aereo, ut vidimus supra in A. M. B. Arcem hîc munitissimam Henric. IV. exstruxit, postquam illam ab Hispanis captam recuperâsset, A. C. 1597. Fuit olim sub Comitibus de Pequigni. Patria P. Eremitae, Sylvii, Riolani, Fernelii, etc. Morlier. Ant. Amb. Populi Amhiani, sive Ambianenses, quos Plin. cum Bellovacis coniungit l. 4. c. 17. Hos Caesar. l. 2. Bell. Gall. c. 4. inter Belgas, qui contra populuni Romanum coniuraverant, numerat et 10. mill. armata ad bellum pollicitos esle ait, eosque inter Bellovacos ac Nervios ponit, ac utrisque facit finitimos; sicut sunt hodieque, Bellovacos inter et Cameracenses sive Nerios siti. Eisdem ad Alesiam obsidione Romanâ liberandam, a Principibus Galliae imperata esse 5. mill. hominum tradit, vulgo les Amienois. In Notit. Imper. Equites cataphractarii Ambianenses, in vexillationibus Comitatensibus numerantur, ut et in veteri inscript. apud Goltzium. Plin. l. 5. c. ultimo, qui agros Galatiae in Phrygia insedêre Gallorum Tolistobios et Voturos et Ambianos vocari scribit, etc. Vide infra. Caput eorum Samarobriva Ambianorum ab incolis olim vocata est, circa quam cum tribus legionibus hiemavit Caesar, secum habens Trebatium ICtum. ad quem Cicer. l. 7. Famil. Ep. 11. scribens et iocans ait, Una mehercule collocutio nostra pluris erit, quam omnes Samarobrivae. Item, ô castra praeclara! Quid tu fecisses, si te Tarentum, et non Samarobrivam misissem. Claudio Ptolemaeo Σαμαροβρίουα; in tabula Peutinger: Samarobriva prope Teuceram Tieure, qui vicus est ad flumen Alteiam. Sic autem dicta est veteri Belgarum linguâ, quasi Samari aut Samarae pons; hodieque enim apud eam pontes sunt ad Samarum, qui recentioribus Somona Sumina ac Somena dicitur. Fadem civitas Ambianensium vocatur Sulpicio Severo de Vita S. Martini ac in veterib. Notitiis, inter 12. provinciae Belgicae civitates vix 10. obtinet locum, etiam civitati Silvanectum postposita: sed in recentioribus octavo est, Noviomago, Silvanectis, Bellovacis Laudunoque praelata: Roriconi Chlodionis Meroveique Regia dicitur. In Codicis Theodos. l. 8. Valentinianus, Valens et Gratianus Augusti rescribunt Ambianis, (nominegentis, quod veteri depositô urbs aslumsit, more multatum Galliae civitatum) qua in urbe Gratianus a patre suo Valentiniano Augustus, consentiente exercitu, fuerat appellatus. Ex 8. in Gallia fabricis, ultima Ambianensis spatharia ac seutaria, fuisse legitur: estque etiam hôc tempore celebre in ea armamentarium, in quo arma tormentaque bellica fabricantur ac servantur. Lati sunt populi huius fines, inter Caletos ac Morinos. Nam et pagus Pontivus, Suminam inter ac Alteiam flumina Comitivae titulô insignis, et aliqua portio Comitatus Atrebatici, Ambianorum finibus ac dioecesi hodieque continentur, nec non pagus Vinemacus le Vimeu, inter Auciam, et Suminam fluvios iacens, ut et ager inter Alteiam et Quantiam. Nam Monasteriolum ad Quantiam ad Ambianos quoque pertinet et cuncta ab Aucia flumine usque ad Quantiam. VideHadr. Vales. Notit. Gall. longitud. 23. 20. latitud. 49. 50. Loca Ambianorum.
Abbatisvilla.
Cadocum Cayeu.
Corbeia.
Corocotinum Crotoy
Duroicoregum Rue
S. Esprit
Leuconaus, seu oppid. S. Walarici.
Monasteriolum.
Pinquiniacum.
Pons Remigii.
Pontes Pont Asselane.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Magnus Magnentius — Magnentius Flavius Magnus Magnentius (* um 303 wohl in Ambianum, heute Amiens; † 10. August 353 in Lugdunum, heute Lyon) war römischer Gegenkaiser von 350 bis 353. Er war wohl britisch fränkischer Herkunft und diente als Offizier in der römischen …   Deutsch Wikipedia

  • Atelier monétaire — romain Un atelier monétaire romain était un atelier où étaient fabriquées les pièces de monnaie dans la Rome antique. Sommaire 1 Implantation des ateliers monétaires romains 2 Fonctionnement des ateliers monétaires …   Wikipédia en Français

  • Atelier monétaire romain — Un atelier monétaire romain était un atelier où étaient fabriquées les pièces de monnaie dans la Rome antique. Sommaire 1 Implantation des ateliers monétaires romains 2 Fonctionnement des ateliers monétaires 3 …   Wikipédia en Français

  • Ateliers Monétaires Romains — Atelier monétaire romain Un atelier monétaire romain était un atelier où étaient fabriquées les pièces de monnaie dans la Rome antique. Sommaire 1 Implantation des ateliers monétaires romains 2 Fonctionnement des ateliers monétaires …   Wikipédia en Français

  • Ateliers monetaires romains — Atelier monétaire romain Un atelier monétaire romain était un atelier où étaient fabriquées les pièces de monnaie dans la Rome antique. Sommaire 1 Implantation des ateliers monétaires romains 2 Fonctionnement des ateliers monétaires …   Wikipédia en Français

  • Ateliers monétaires romains — Atelier monétaire romain Un atelier monétaire romain était un atelier où étaient fabriquées les pièces de monnaie dans la Rome antique. Sommaire 1 Implantation des ateliers monétaires romains 2 Fonctionnement des ateliers monétaires …   Wikipédia en Français

  • PICARDIA — Galliae Belgicae Provincia, una ex regni maximis, nitidissimis, cultissimis et populosis admodum urbibus nobilis, quarum caput est Ambianum ad Samonam fluv. Annal. Gall. Huic nomen a teli genere, quod Piques vocant, cuius usus apud illos primum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Magnentius — Centeni …   Deutsch Wikipedia

  • Acheolus, S. — S. Acheolus (Aceolus, Aciolus), (1. Mai), ein Martyrer zu Amiens (Ambianum). S. S. Acius …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Domitius, S. (6) — 6S. Domitius, (23. Oct.), ein Priester im Gebiete von Amiens (Ambianum) in Frankreich, der am nämlichen Tage auch im Mart. Rom. vorkommt. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”